MARYJA!

1205 - Ad Ecclesiam defendendam - sub signo Immaculatae<br />De Militia Immaculatae condita Eiusque<br />primis progressibus {2}
DAROWIZNA
SŁUCHAJ ON-LINE
POGOTOWIE MODLITEWNE
Termomodernizacja

Oryg.: brak. - Druk.: "Miles Immaculatae" 2 (1939) 69-72.

Niepokalanów, przed lipcem 1939 1


Ante Bellum Gentium, Romae, in vitae Christianae urbe capitali Liberorum Caementariorum (vel Latomorum) coniuratio quamquam a Pontificibus Maximis persaepe reprehensa tamen in dies magis grassabatur. Neque metuerunt in Giordani Bruni festis vexillum atrum circumferre cum Michaëlis Archangeli imagine a Satana Lucifero, qui vocatur, conculcati, aut ante aedium Vaticani fenestras insignia Latomorum ostendere. Etiam talia manus quaedam furiosae scribere ausae sunt: "Satanas in monte Vaticano regnabit, Pontifex Maximus autem portitor ie serviet" et alia huius modi opprobria. Quae immania erga Christi Ecclesiam Eiusque Vicarium temporalem odia non sunt singulorum hominum dementium ineptiae, sed modus, via ac ratio agendi, qui ex Latomorum praecepto colligitur: Ut omnis doctrina divina, imprimis catholica destruatur.

Cuius coniurationis foci in omnibus regionibus constituti, variis modis plus minus perspicuis unam tamen eandemque rem agunt. Eo consilio multis variisque societatibus utuntur, quae eis auctoribus rerum divinarum inscientiam propagant moresque corrumpunt; quod Liberi Caementarii praecipue curant hoc consilio: "Rem Catholicam non ratiocinatione, sed moribus corruptis vinci posse". Itaque animos hominum eo genere litterarum atque artium obruunt quo facilius morum castorum sensus destruatur inque omnes vitae humanae partes morum sordes propagant; hominum ingenia quae fortia erant debilitantur, familiae rumpuntur cordibus maculatis, maeror insanus crescit. Tales animae, dum iugum infame quod gestant decutere non valent, Ecclesiam vitant, aut etiam contra Eam consurgunt. Tam multis infelicibus animis ut auxilium ferretur, ut corda innocentia stabilirentur, quo facilius omnes Virginem Immaculatam per quam tam multae ad nos descendunt, adire possent, Militia Immaculatae A.D. 1917 Romae in Collegio Mundano Fratrum Minorum Conventualium constituta est. Primum quidem constituerunt eam tres huius Collegii alumni feriarum aestivarum tempore, ad Thermos Caracallae in vineto quod vocatur villa Antoniana. Quorum unus Hieronymus Biasi post piam vitam ordinis sacerdos decessit in monasterio quod vocatur Camposampiero, in sua ordinis provincia. Societas secreto constituebatur, omnium praeter praepositos inscientia neque cuiquam de illa aliquid dicebant, nisi quem socium facere voluerint.

Ita sociorum numerus usque ad conventum, qui die 17 mense Octobris habitus est, ad 7 creverat. In hoc conventu coram Immaculatae statua duabus candelis illuminata ianua clausa commentariolus compositus est societatis proposita ac leges continens et aliquid solacii sumptum, cum Pontificis Maximi confessarius 3 se ei de societate constituta dicturum esse promisisset. Quod tamen tunc fieri non potuit.

Conventus ille primus ultimusque illius temporis fuit, nam annus venit totus tam multis difficultatibus durus, ut etiam sociorum alter alteri huius rei mentionem facere non auderet.

A.D. 1918 morbus Hispaniensis (vel "influenza") grassari coepit vitasque hominum metere.

Tum in vitam aeternam transcenderunt duo ex societate septem sociorum perspicuis cum signis electionis, P. Antonius Maria Głowiński ex Ordinis provincia Romaniana atque clericus fr. Antonius Maria Mansi ex provincia Neapolitana. Ille patre Polono matre natus Ruthena in Romania educatus est neque linguam Polonicam discere ei contigit. Studiis peractis doctorisque gradu accepto Assisium otiandi causa profectus est ibique captivos Romanianos cum visitaret, morbo contactus post dies decem de vita decessit.

Curabat eum P. Aemilius Norsa Iudaeus conversus, Immaculatae magnus cultor; huic P. Antonius diem mortis suae praedixit atque interrogatus unde sciret, sibi Angelus Custodem dixisse respondit, et revera die praedicta mortuus est. Ante mortem, cum una die ex somno suscitatus esset: Quantum doleo - inquit - me etiam nunc in hoc mundo suscitatum esse.

Post eius vestigia Fr. Antonius Maria Mansi properavit. Natus Londini, gente Italus ex urbe quae vocatur Ravello, musicus atque poëta; morbo per Patrem quendam contactus est, qui militans eo erat affectus. Ante mortem singulari oboedientia in ordine excellebat. Una die P. Rectorem rogavit, ut sibi carmen ad Virginem sanctissimam canere permitteret, qui, quamquam dubitans, an ille canere posset, cum tam morbo debilitatus esset, permisit. Tum ille, omnibus mirantibus, clara voce carmen cecinit. Postquam mortuus est, in carminibus eius unum ad beatum Bonaventuram Ravellensem compositum inventum est, in quo rogat, ut sibi, dum carmen Virgini Sanctissimae canat, mori contingat. Inventi sunt codicilli (quamquam commentariorum suorum partem, finem vitae appropinquare sentiens, combusserat) quibus intima eius mirabilis animae a revelantur.

Opinari licet, a his duobus Militiae Immaculatae sociis multum in coelis actum esse, nam brevi post eorum discessum omnes difficultates evanuerunt: Pontifex Maximus 4 per verba archiepiscopi D. Jaquet"i benedixit et ad progressum hortabatur, sociorum numerus continuo crevit. A.D. 1922 die 2 mense Januarii Cardinalis Basilius Pompilj, Romae Vicarius canonice Militiam Immaculatae in Collegio constituit his decreti verbis: Desiderantes, ut Virginis Sanctissimae cultus propagetur, auctoritate nostra canonice societatem piam constituimus, quae vulgo "Societas Pia Militiae Mariae Immaculatae" vocatur, in Oratorio Collegii Seraphici Fratrum Minorum Conventualium Romae, constitutamque stabilimus".

Quatuor annis post, Pontifex Maximus Pius XI Brevi die 18 mense Decembris, A.D, 1926 dato multis indulgentiis Militiam Immaculatae donavit; alio Brevi die 23 mense Aprilis b A.D. 1927 dato ad dignitatem Primariae eam promovit, ut alii Militiae Immaculatae foci in variis regionibus constituti indulgentiarum participes fierent.

P. Maximilianus M-a Kolbe


"1" Artykuł zamieszczony w numerze lipcowo-wrześniowym pisma.

"2" Jest to tłumaczenie tekstu polskiego - zob. Pisma VII, 1194 (z uwzględnieniem części: Początki - Pierwsi orędownicy - bez: Na polskiej ziemi). W tłumaczeniu mogli mieć udział ojcowie z Niepokalanowa: Pius Bartosik, Antoni Bajewski oraz o. Jeremi Chodacki ze Lwowa, prof. jęz. łacińskiego i greckiego, który zaofiarował swą współpracę - zob. "Wiad. z Prow." 8 (1938) 27.

"3" O. Alessandro Basile TJ.

"4" Papież Benedykt XV.

Radio Niepokalanów

Radio Niepokalanów jest najstarszą katolicką rozgłośnią w Polsce. 8 grudnia 1938 św. Maksymilian Kolbe z Niepokalanowa nadał pierwszy program radiowy.

ZASIĘG

Wydawnictwo

Wydawnictwo Ojców Franciszkanów powstało wraz z założeniem Niepokalanowa w 1927 r. przez św. Maksymiliana Marii Kolbego.
Naszym celem jest kontynuacja idei św. Maksymiliana, który chciał zdobyć cały świat dla Niepokalanej poprzez "słowo drukowane".

WIĘCEJ

Drukarnia

Naszym klientom oferujemy pełny zakres usług poligraficznych. Świadczymy usługi ksero.

WIĘCEJ

Polecane
WYDAWNICTWA